- ALCESTE vel ALCESTIS
- ALCESTE, vel ALCESTISPerilai fil. uxor Admeti Regis Thessaliae, quô aegrotante, responsum fuit ab oraculo; quod brevi moreretur, nisi aliquis amicorum pro eo morti se traderet. Quod cum omnes recusarent, ipsa promptissimam se obtulit. Iuvenal. Sat. 6. v. 653.------ Spectant subeuntem fata maritiAlcestem; et, similis si permutatio detur,Morte viri cupiant animam servare catellae.Ab Ovidio Pagasaea dicitur, a Pagasis urbe Thessaliae, l. 3. Ματαιοτεχνίας v. 19.Fata Pheretiadae coniux Pagasaea redemit,Proque viri est uxor funere lata sui.A Claudian. Thessala. De laud. Serenae: v. 12.------ ------ Consorte redemptô,Casta maritali successit Thessala sato,Inque suos migrare virum non abnuit annos.Plura apud Eurip. in Alceste. Vide Admetus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.